CAHAOVA

CAHAOVA
CAHAOVA
nomen apud Aegyptios potionis usu celebratissimae, quam Persae Cahwe, Europaei Cosse seu Casse vocant, de qua sic Prosper Anlpinus de Medicin. Aegyptior. l. 4. c. 3. Apud Aegyptioe, in frequentissimo usu est decoctum Chaova appellatum. Hoc ex seminibus nigris, fabas imitantibus, consuevei unt duobus modis parare: Alii decoctum faciunt ex seminum tunicis sive folliculis, alii ex seminum substantia, quod ex folliculis paratur, effecacius praedicant. Semen hoc Bon vocant, arbarem illud ferentem vidi in quodam Turcae Bei viridario, ex Arabia delatam, quae evonymo macime similis erat. Cum ergo animadvertissem, mulieres, quibus menses fluere coeperint, ad se iuvandas de eo calidiori semper paulatim multum sorbillare --- experientiâ edoctus --- didici, hoc genus remedii pro evocandis menstruis ab uteri obstructis venis, praestantissimum esse etc. Post, Aegyprii parant hoc decoctum tali modô: Sumunt nucleorum seminum a folliculis mundatorum libram unam et dimidiam, parum igne torresaciunt et in aquae libris 20. ad mediet atis consumptionem coquunt, colatumque decoctum in fictilibus vasis undique clausis asservant. Eôdem modô, sed in minore quantitate, par ant decoctum ex seminum solliculis --- quod stomacho summopere conducit, quod Aegyptii valde calidum ieiuni paulatim sorbent: uti nostrum multi in oenopoliis vino indulgent, sic illi hôc decoctô delectantur. ab Aegyptiis transtulit eius usus luxuria ad alias gentes, vicinas primo, inde remotiores; hodieque vix ulla in Europa celebrior regio est, in quo usus eius ignoretur: Belgis inprimis, Danis, Suecis, Anglisque familiaris. In gAllia similiter parisiis tabernae sunt eius confectioni potationique destinatae, cum elogio eximio publice affixo, quod vide apud Bernhard. verzascham Senatorem ac Archiatrum Basil. Herbar. l. 4. c. 156. Ubi et modum decocti huius faciendi, in Germania usitatum, cum icone arboris Bon (cuius patriam Arabiam Desertam faciunt) et instrumenti ferrei, quo illud paratur ad ignem, exhibet: Ibidem de usu abusuque eius varia. Vide quoque Olaum Wormium in Musaeo p. 189. Val. Andr. Mollenbroccium de Arthrit. vaga scorbut. c. 3. Simonem Pauli Commentar. de abusu Tabaci et herbae Thee, Laur. Siraussium, Alios: de consimili vero Sinensium potu infra, in voce Cha.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • BON — I. BON Tuscatum Rex, regnavit annis 27. a quo Bononia dicta est. Cato in Originibus. II. BON semen arboris, unde Cahaova confit, vide ibi …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”